Grimaldi’s map of the Moon (1651)

Publication : 1651 Almagestum novum. Bologna: Victorii Benatii.
Cartographer: F. M. Grimaldi
Nomenclature: G. B. Riccioli
Published in: Almagestum novum astronomiam veterem novamque complectens observatiobus aliorum et propriis novisque theorematibus, problematibus ac tabulis promotam in tres tomos distributam / Auctore Ioanne Baptista Ricciolo Bononiae : ex typographia haeredis Victorii Benatii 1665

 

riccioli1651briccioli1651riccioli_nomenclaturariccioli_gibbariccioli_book

Source: http://www.e-rara.ch/zut/content/titleinfo/140180

Details on nomenclature:
“Differunt tamen tum in aliis, tum etiam in Nomenclatura partium Lunarium: siquidem Langernus usus est nominibus personarum vel Matheisi, vel dignitate hoc seculo Ecclesiastica Saeculare insignium, vel amicitia sibi coniunctarum.
Regiones vero, tractusque magnos superficiei Lunaris, morali quadam aut ciuili nomenclatura indigentauit.
Sic in eo legas Terram dignitatis … etc.
At Hevelius perinde ac si Luna esset altera tellus, geographica nostratis telluris nomina in lunam transtulit: licet quoad figuram, situm, symmetriam et c. nulla fere sit analogia inter vtriusque superficiem. profitemur tamen, nos ab eorum errore prorsus abhorrere, qui finxerunt, aut Lunam ab aliis hominibus incoli, aut heroum vel etiam aliorum mortalium animas post obitum in Lunae diuersa receptacula, pro diuersis meritis transmigrare.
Regiones autem superficiei Lunaris, quae vel continentes terras, vel maria, lacus, paludes, et c. imitantur, non a speciebus Matheseos, ut optabam (id enim commodiorem minorum partium nomenclaturam impediturum era) denominaui; …
Etsi vero in hoc quasi mero arbitrio aliquam analogiam secutus sum, non ea tamen imbutus sum opinione, ut suspicer nedum existimem, illos potissimum effectus, a quibus praedictam denominationem deprompsi, ex illa portione Lunae pendere, putá, nives ex terra nivium, somnia ex palude somniorum, sive quando certis aspectibus ab aliis sideribus irradiantur. Quamuis enim in hoc thesauro magna vtique mysteria naturae latent, non licet tamen nobis determinatis de illis figmentis, divinorum operum contemplatione ad certos limites indulta imprudenter abuti.
Dixi me non casu praedicta nomina distribuisse in discum Lunae; siquidem in superiori circiter parte antiquiores collocaui, et in primo ac secundo feré Octante plerosque. Physicoastronomos, in tertio et 4. et ad initium quinti ac 6. reliquos antiquiorim; in inferiori parte, qua feré quintum 6. 7. octavum. Octantem complectitur, posui recentiores. Praeterea affinitatem, aut similitudinem vel temporis, vel studiorum, vel secté, aut huiusmodi congruentias quantum fleri potuit affectatus sum. Exempli gratia Metoni Euctemonem, utpote observationum socium, adiunxi; et Plantoni familiares Teéthetum, Timaeum, Archim. neque inde procul Aristotelem ad locaui. Sic item Eudoxo Calippuim, Atlanti Merciruzm, Caesari Sosigenem, Hipparcho Prolemaeum, huic Albategnium, Albategnio Alphonsum, huic Arzachelem et Thebit, his Pirbachium, moxque Regiomontanum Guilelmum Hassiacum, Hainzelium, Safferidem Longomontanum adposiu: non secús ac Copernico suos Rethicum, Moestlinum, Reihmnoldum, et coeteros plerosque illius sectae, quos etiam de industria in procelloso Oceano iactari potiús tanquam natantes insulas ob instabilitatem telluris ab iis assertam, quám consistere malui: et ita in coeteris, ut erudio lectori considerare licebit, analogias non paucas affectaui.”

1651_riccioli_grimaldi

Map of Riccioli and Grimaldi, reproduced by Lemonnier, C.P. 1746; Institutions astronomiques, Paris
With dual nomenclature (Riccioli and Hevelius)
Image  courtesy of Ton Lindemann.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s